

Prophetia Jeremiae*
Caput 11: Versus 3
Maledictus.[ORIG.]Judaei enim maledicti sunt, qui non audierunt testamentum Dei, quando eduxit eos de terra Aegypti. Nos autem qui in Christo credimus, testamento ejus obedimus quod per Moysen traditur: et nobis hoc dicitur ne maledicti simus.